Genesis 43

. etc. HIER. Quaest. Hebr., tom. 3 Aliquid resinae, et mellis, etc., usque ad eo quod in illo sunt aromata diversa condita. . etc. AUG. Mendacium videtur, sed aliquid significare credendum est. Argentum enim, quod datur et non minuitur, quod et probatum appellatum est, illud forte est de quo dicitur psalmo 11: id est probatum perfecte. . etc. ISID. Act. IX Paulum quasi lux circumfulsit, qui parvulus, quia nondum maturam fidei aetatem gerebat. Unde etiam adolescens legitur, dum lapidantium Stephanum vestimenta servabat. Flevit Joseph; caecitas Pauli fletus est Christi; lavit faciem Christus, cum baptizatur Paulus, per quem a plurimis videndus est Christus. AUG. Affectus boni animi semper proclivis est ad pietatem. Unde in Joseph virtutum possumus considerare copiam. Castus erat, cum sprevit impudicitiam dominae; sapiens, cum diligenti investigatione fratrum animos explorabat, qualiter sentirent de fratre suo uterino; justus erat in adhibitione disciplinae delinquentibus; pius, in conversione poenitentium. . etc. Seorsum appositi sunt cibi Joseph quasi advenae, et scorsum fratribus, quasi exteris natione: Aegyptiis quoque seorsum, quasi indigenis, qui putabant profanum esse cum peregrinis convivium. . etc. AUG. Solent ebriosi hoc testimonium adhibere sibi in patrocinium propter Joseph, qui valde sapiens commendatur. Sed hoc verbum pro saturitate ponitur in Scripturis, unde psalmo LXIV: quia in laude benedictionis hoc positum est, et donum Dei commemoratur; apparet hanc ebrietatem saturitatem significare: nam ita inebriari ut inebriantur ebriosi, nec ipsi terrae utile est; quoniam majore humore quam sufficit, corrumpitur; sicut vita ebriosi, qui non satietate se replet, sed mergit diluvio.
Copyright information for VulgGlossa